Acta publica Arcis Latinae

His in actis notantur omnia, quae in sede Arcis Latinae umquam mutata vel suppleta vel sublata sint. Tales tabulas publicas (sive Anglice changelog) praecipue colunt illa programmatoria incepta quae Fontes Liberos (Anglice Open Source sive Free Software) profitentur. Genus scribendi talium actorum fortasse quodammodo accedit actis diurnis Romanis: brevitas accurata potius quam elegantia colitur.

1.II.2024
Altera editio sedis. Singulae paginae singulis periodicis tribuuntur. Melissa et Iuventus publici iuris facti. Suppletus magnus acervus Melissarum (81) a Fundatione Melissā praebitus, quem Francisca Deraedt et Gaius licoppe ipsi ope lucis descripserunt. Omnes Melissae indicibus characteribusque recognitis instructae. Editi 200 fasciculi (Apr. 1984 – Oct. 2017).

5.X.2022
Acta sedis condita. Fasciculus Vocis Urbis a Marco Cristini(o) suppletus additus. Pagina 16 fasciculi Iuventutis Cal Ian 1916 editi ab eodem suppleta inserta.

3.X.2022
Fasciculus Almae Romae a Marco Cristini(o) suppletus additus.

16.IX.2022
Fasciculi Melissae additi. Fontes: Fundatio Melissa (Gaius Licoppe et Francisca Deraedt), Academia Vivarii Novi.

13.IX.2022
Fasciculi Iuventutis additi in paginas divisi. Fontes: Bibliotheca Apostolica Vaticana, Institutum Studiorum Romanorum.

13.VII.2022
Volumina Almae Romae in fasciculos divisa addita.

14.VI.2022
Prima editio sedis. Publici iuris facta inter conventum Academiae Latinitati Fovendae. Insunt fasciculi Vocis Urbis et volumina Almae Romae. Fontes Vocis Urbis: Martinus Loch(ius), Bibliotheca Apostolica Vaticana, Academia Vivarii Novi, Institutum Studiorum Romanorum. Fontes Almae Romae: Bibliotheca Apostolica Vaticana, Academia Vivarii Novi, Institutum Studiorum Romanorum.