De incepto

Hac sede telari conabimur omni modo adiuvare studium Latinitatis tam antiquae quam recentioris, immo recentissimae Vivaeque.

In ipso initio incepti operam damus ut aditus praebeatur ad complura periodica Latina, quae olim praeclara floruerunt, sed iniuriā temporum iam diu sepulta iacent fere nemini cognita. Sic igitur haec Atlantis Latina denuo ex fluctibus resurgat.

Periodica

image/svg+xml
Vox Urbis
: commentarii Latini periodici qui Romae ab anno 1898 usque ad 1913 floruerunt, elegantissimi tam specie quam Latinitate.
image/svg+xml
Alma Roma
: periodicum quod Phoenicis instar ex cineribus Vocis Urbis natum anno 1914 Romae floruit usque ad annum 1942.
image/svg+xml
Iuventus
: ephemeris quae Budapestini ab anno 1910 usque ad 1944 in usum iuventutis studiosae edebatur et discipulos totius Europae ad Latinitatem colendam inflammabat.
image/svg+xml
Melissa
: unum ex praeclarissimis periodicis Latinis hodiernis, quod Bruxellis inde ab anno 1984 editur.

De nobis